monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, VII <<<    

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os aperimus, mundo similis videatur; unde et palatum Graeci οὐρανὸν appellant, et nonnulli, inquit, poetae Latini caelum vocaverunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes versus et introrsus ad fauces.
2 Ecce quo perductus est mundus propter palati nostri vocabulum vel Graecum vel poeticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad vitam aeternam? Propter solas salivas colatur hic deus, quibus partim gluttiendis partim spuendis sub caelo palati utraque panditur ianua.
3 Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo non invenire duas ianuas ex adverso sitas, per quas vel admittat ad se aliquid intro vel emittat a se foras, et de nostro ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet, velle mundi simulacrum componere in Iano propter solum palatum, cuius similitudinem Ianus non habet?
4 Cum vero eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea verum est, quia etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intellegi, numquid, cum duas partes alias nominamus Septentrionis et Austri, sicut illi quadrifrontem dicunt geminum Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum?
5 Non habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem, sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis invenerunt, nisi Neptunus forte subveniat et porrigat piscem, cui praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra fauces patent.
6 Et tamen hanc vanitatem per tot ianuas nulla effugit anima, nisi quae audit veritatem dicentem: "Ego sum ianua." Iovem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem velint intellegi, exponant. "Deus est", inquiunt, "habens potestatem causarum, quibus aliquid fit in mundo." Hoc quam magnum sit, nobilissimus Vergilii versus ille testatur:
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
Sed cur ei praeponitur Ianus?
7 hoc nobis vir ille acutissimus doctissimusque respondeat. "Quoniam penes Ianum", inquit, "sunt prima, penes Iovem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur. Prima enim vincuntur a summis, quia, licet prima praecedant tempore, summa superant dignitate." Sed recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa; sicut initium facti est proficisci, summum pervenire; initium facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinae; ac sic in omnibus prima sunt initia summique sunt fines.
8 Sed iam hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causae autem, quae dantur Iovi, efficientia sunt, non effecta; neque ullo modo fieri potest, ut vel tempore praeveniantur a factis initiisve factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam illa quae fit.
9 Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum, non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Iovi tribuunt. Sicut enim nihil fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non faciens causa praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt omnes causae factarum omnium naturarum naturaliumque rerum, si Iovem populi appellant et tantis contumeliis tamque scelestis criminationibus colunt, taetriore sacrilegio sese obstringunt, quam si prorsus nullum putarent deum.
10 Unde satius esset eis alium aliquem Iovis nomine nuncupare, dignum turpibus et flagitiosis honoribus, supposito vano figmento quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur suppositus lapis, quem pro filio devoraret), quam istum deum dicere et tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium naturaliumque rerum causas summas habentem et suas causas bonas non habentem.
Deinde quaero, quem iam locum inter deos huic Iovi tribuant, si Ianus est mundus.
11 Deos enim veros animam mundi ac partes eius iste definivit; ac per hoc, quidquid hoc non est, non est utique secundum istos verus deus. Num igitur ita dicturi sunt Iovem animam mundi, ut Ianus sit corpus eius, id est iste visibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus non est deus vel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes eius.
12 Unde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ex animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore.
13 Solum itaque mundi corpus non est deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus, ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iovem, ut deus esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt?
14 Magis enim Iovi universum solent tribuere; unde est: "Iovis omnia plena." Ergo et Iovem, ut deus sit et maxime rex deorum, non alium possunt existimare quam mundum, ut diis ceteris secundum istos suis partibus regnet.
15 In hanc sententiam etiam quosdam versus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui versus hi sunt:
Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque
Progenitor genetrixque deum, deus unus et omnes.
Exponuntur autem in eodem libro ita: cum marem existimarent qui semen emitteret, feminam quae acciperet, Iovemque esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere: "cum causa", inquit, "scripsit Soranus Iuppiter progenitor genetrixque; nec minus cum causa unum et omnia idem esse; mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt."



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, VII <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 8